ORATORIUM

ORATORIUM
I.
ORATORIUM
Congregatio sacra, in Communione Romana a Philippo Nerio Florentino, Romae in stituta, et approbata a Gregorio XIII. A. C. 1575. a Paulo V. confirmata, A. C. 1612. Hinc Cardin. Baronius, inter alios prodiit. Item alia Congrega io, quae IESU nomen gerit, in Gallia, a Cardinali Berullo fundata, A. C. 1611.
confirmata a Paulo V. A. C. 1613. in Gallia et Belgio crevit. Inter alia, vacant erudiendae Iuventuti, in Collegiis: Clericis instruendis, in Seminariis, et populo docendo in templis. Vide Morerium, in Diction. Histor.
II.
ORATORIUM
Graece Ε᾿υκτήριον seu Ε᾿υκτήριος οῖκος, proprie locus, ubi oratur: sed nomen in Christianismo veteri pro templis invaluit, ex eo quod Dominus ipse Templum Hierosol. Domum Oratinis meam, nec non Domum Orationis, οἶκον προσευχῆς, vocandum esse pronuntiavit, Esai. c. 56. v. 7. Hinc plerumque aedes sacrae Eusebio οἶκοι ἐυκτήριοι, Aedes Oratoriae, dicuntur. Nominis ratio ab orando seu invocando divino Numine, quae praecipua divini cultus pars est, adeoque per Synecdochen pro illo toto usurpatur, Iohannis c. 4. v. 24. Et quidem iam tempore Apostolorum et deinceps, per saecula primitiva Imperii summi et Christianismi in Constantino M. coniunctionem antevertentia, conveniendi, ad Sacra exercenda, Locos, Cenacula, Cryptas, Eremos, Domus, Oratoria habuisse Christianorum coetus, certum est; ex disciplina scil. tantum inter se confoederata, quâ tunc, prout quivêre, nitebantur, uti et Philosophorum sodalitia imperiô pentus carentia (Pythagorica, Platonica, alia, etiam Essenica) conveniendi id genus modum inter se sibi praestitutum itidem habuêre. Namque Apostoli et Discipuli in τὸ ὑπερῶον, Cenaculum, velut in locum Conventûs sacri satis notum, Sacrorum suorum gratiâ, ascendisse leguntur, Actor. c. 1. v. 13. et Paulus 1. Corinth. c. 11. v. 2. singulorum domos, ut habitationis loca, expresse distinguit ab Ecclesia, quô nomine illic Conventûs locus, ad sacra celebranda destinatus, ut alias itidem qui convenirent, pro subiecti discrimine, non paucis innui videtur. Atque huc spectat illud sive Luciani in Philopatr. sive alîus eiusdem saeculi, ubi Critias accessum suum ad Christianorum (sub Traiano Augusto) coetum quendam enarrans, multis, inquit, superatis scalis ἐς χρυσοφόρον οἶκον, in domum auratam ascendimus, qualem Homerus Menelai fingit esse. Unde colligitur, etiam splendidiora iam tunc habuisse Christianos Cenacula, quae Sacris eorum fuêre commodiora. Tantundem pariter, in illo Lampridii de Severo: c. 49.
Quum Christiani quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra Popinarii dicerent, sibi eum deberi, rescripsit, melius esse, ut quomodocumque istic Deus colatur, quam Popmariis dedatur. Etiam de Προσευκτηρίοις Oratoriis et Προσευκτηρίων ὄικοις in Ecclesiis, eisque diversi generis et numerosissimis a Christianis exstructis, ante Dioletiani tempora, diserte apud Eusebium Histor. Eccles. l. 8. c. 1. et 2. alibique. Ruffinus, inter alia, Cum ne ipsa quidem, inquit, antiqua Receptacula sufficerent, sed quottidie Orationum domus dilatarentur, ita ut amplitudo earum concludere instar Urbium videretur, etc. An vero Oratoria haec ante Constantini M. tempora sollenni ritu dedicata, et usibus communibus per Dedicationis vim aliquam sic exempta habuerint Christiani, multis disputat Sldenus: concluditque primis illis saeculis illos Dedicationibus abstinuisse, non quod eas penitus improbarent, sed quia summarum observan tissimi essent potestatum, Caesarum nempe, ut Potificatu Max. gaudentium et Senatus PQ. quorum nullus, ante Constantinum, Christianismum ita in se receperat, ut aedes Christo dedicari permitteret. Et certe, sine eiusmodi indultu, scimus nefas plane ex iur Romano et Caesareo habitum fuisse, novum aliquem Deum sive maiorum, sive minorum Gentium, consecrando in Orbem Romanum introduxisse. At cum Constantinus rerum potius est, Christianis suis indulgentissimus, mox inhibitis, qua
potuit Gentilismi tum delubrorum exstructionibus, legem tulit, quâ iussum est, τῶ Ε᾿υκτηρίων οἴκων τὰς οἰκοδομὰς ὑψοῦν αὔξειν τε καὶ εἰς πλάτος καὶ μῆκος τὰς Ε᾿κκλησίας τοῦ Θεοῦ, Oratoriarum domuum structuras (Magistratuum passim procuratione) fieri sublimiores et Ecclesias Dei tum latitudine, tum longitudine, ampliores, apud Eusebium de Vitâ Constantini l. 2. c. 44. Ipse etiam mandavit in sacro resurrectionis Servatoris nostri loco Ναὸν προσευκτήριον, Templum in Orationem, Hierosolymis exstrui splendidissimum ditissimumque et quod coetera per urbes alias universa superaret, Ibid. l. 3. c. 24. 29. 30. etc. Alia, in Terra sSancta alibique non pauca construi iussit, Ibid. c. 40. et 41. quorum nonulla τῷ προσκυνηθέντε Θεῷ, Deo qui adoratur, consecravit, Ibid. c. 42. alia Angelis, Apostolis, Martyribus, Sanctis. Vide Sozom. l. 2. c. 2. et Baronium ad Martyrol. Rom. Maii 8. etc. Unde Encaeniorum annuae celebrationis usus iam vigere per Orbem Christianum coepit, nefasque, saltem post Constantinum statim, regulariter habebatur, tum in Aedibus, ut cumque in facros usus contructis, sed nondum sic dedicatis, Synaxes facere cisque illic interesse (nisi urgentibus aliarum aedium angustiis, ob illarum defectum, causamque aliquam eiusmodi inevitabilem) tum Templum aliquod seu Oratorium dedicare, citra mandatum, auctoritatem permissumque Caesareum. Nota lis ab Arianis Athanasio mota, quod intra pauculos a Constantino annos, sub Constantio, in Ecclesia Alexandriae Magna nondum dedicatâ, tempore Paschali, synaxin celebrâsset, de qua ipse Apolog. ad Constantium, Tom. I. p. 682. etc. Vide omnino I. Seldenum de Synedriis veter. Hebr. Part. 3. c. 15. §. 2. et seqq. Dein vero Oratoria dici coeperunt, sequentibus temporibus, Sacella, Monasteriis adiuncta, quae omnibus pervia non erant, uti Ecclesiae, quas ideo Καθολικὰ vocârunt, quod utriusque sexûs populo paterent, et inquibus Collectas celebrare non licebat, sed erant tantum ad Monachorum preces et assiduos cantus accommodata. Sic Euagrius in Vitis SS. Patr. c. 5. Ecclesias et Oratoria distinguit, et Beletus de Officiis divin. c. 2. Ignorandum non est. inquit, quin Oratorium pro ipsa Ecclesia interdum accipiatur atque etiam quivis locus alius ad orandum constitus, vocetur Oratorium: cuiusmodi in suis Coenobiis staverunt Monachi. Atque Oratoria, eiusmodi aedes sacras Monasteriis adiunctas, vocant, Benedictus Regul. c. 38. 52. 58. Gregorius M. l. 1. Ep. 54. alii. Olim vero Monachi ad Ecclesias Sabbathô tantum et die Dominicô confluebant, ut est apud Palladium Histor. Lausiac. c. 17. Tandem Oratoria dicta sunt Sacella quaedam domestica, aut privatae aedes sacrae in agris et villis exstructae; quae Parochiarum ius non habebant et a Magnatibus ex fundis suis dotabantur ac ab Episcopis consecrabantur: de cuiusmodi Oratoriis agit Gregorius M. l. 2. Ep. 9. in quibus Baptismum peragi vetat Synodus Trullana can. 58. Sic romanos olim sua habuisse Sacella privata, quae Lararia vocabant et Persas sua Πυραιθεῖα, legimus. Atque ad sacella ista domestica forte spectant, quae habet Odo Cluniac. de Translat. S. Mauric. Ubi dum quâdam di isdem venerabilis Comes in Oratoriolo compendiose ibidem exstructo, ut nobilioribus mos est, post matutinos residens hymnos, divinis intenderet theoriis etc. Vide Iustinianum Nov. 131. Aliud quid est Oratorium, quod vulgo Gallis, un Prie Dieu, et cuius mentio in
Ord. Rom. quartus vero Scholae praecedit ad Pontificem, ut ponat Oratorium ante altare, si tempus fuerit: et accedens Pontifex orat super ipsum. Nec omittendum Ε᾿υκτήριον τοῦ ἀγιωτάτου Μαρτυρίου, Oratorium Sanctiss. Martyrii S. Euphemiae Chalcedonensis (in quod secessisse Episcopos, tractatum de Fide habituros, dum ageretur Concilium Chalcedonense, tradunt Acta eiusdem Concilii, εν τῷ Μαρτυριῳ praefatae Sanctae habiti) non fuisse βῆμα seu Altare, ut quidam; neque Ναὸν seu Chorum, ut alii volunt: sed eam Martyrii partem, a Bemate et Altari saeculsam, in quam Populus orationis causâ secedere erat solitus, ut Iac. Gotofredus statuit. Vide Car. du Fresne Glossar. et plura de Oratoriis veter. Christianorum apud I. C. Suicerum Thes. Eccl. voce Ε᾿υκτήριον, ubi prae foribus eorum pauperes colloca os. in atriis fontem fuisse, in iis tamen Baptismum administrare non licuisse, inter alia docet. DeOratoriis Iudaeorum infra, in voce Proseucha.
III.
ORATORIUM
urbs Galliae, in Marchia, ad Sevam amnem, 9. leuc. a Lemovico in Boream, Pictavium versus, a quo 13. leuc. distat, 2. a Belaco; Dorat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Oratorium — (kirchenlat. oratorium = Bethaus, von lat. orare = „beten“) nennt man in der musikalischen Formenlehre die dramatische, mehrteilige Vertonung einer zumeist geistlichen Handlung, verteilt auf mehrere Personen, Chor und Orchester. Es ist eine… …   Deutsch Wikipedia

  • Oratorium — Sn (geistliches Musikwerk) per. Wortschatz fach. (17. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus ml. oratorium (auch: Bethaus ), einer Ableitung von l. ōrātor m. Bitter, Beter, Redner , zu l. ōrāre beten, reden (Orakel). Wohl so bezeichnet nach den… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Oratorium — Oratorium, lyrisch musikalisches Kirchendrama, entstand mit der Oper aus derselben Urquelle, durch Absingen biblischer Begebenheiten in den geistlichen Versammlungen, welche nicht in den Kirchen selbst, sondern in Betsälen (Oratorien) statt… …   Damen Conversations Lexikon

  • Oratorium [1] — Oratorium, die Priester vom, auch Oratorianer genannt, wurden für religiöse Volksbildung, wissenschaftliche Bestrebungen sowie für Pflege der Armen u. Kranken gestiftet von Philipp von Neri, dessen Leben ein fortgesetztes Wunder genannt wird.… …   Herders Conversations-Lexikon

  • oratorium — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. n V; lm M. oratoriumria, muz. {{/stl 8}}{{stl 7}} wokalno instrumentalna forma muzyczna o treści religijnej, historycznej itp., zbliżona do opery, ale pozbawiona akcji scenicznej i wykonywana bez dekoracji oraz… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • Oratorium — (lat.), 1) Bethaus, Betsaal, Betzimmer, in welchem sich ein Altar mit Crucifix befindet; in der frühesten christlichen Zeit auch überhaupt so v.w. Kirche od. Kapelle; 2) ein Gedicht geistlichen Inhalts in dramatischer Form, dessen Stoff… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Oratōrium [1] — Oratōrium (lat.), überhaupt jedes zum Beten bestimmte, mit einem Kruzifix, einem kleinen Altar etc. versehene Zimmer, in den Klöstern der Betsaal. Nur mit Genehmigung des Bischofs kann darin Messe gelesen werden. Priester vom O., s. Oratorianer …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Oratōrium [2] — Oratōrium (lat., »Beetsaal«), Name einer halb dramatischen, halb epischen und lyrisch kontemplativen Kompositionsgattung, deren Name gewöhnlich auf den Ort der Ausführung (1600) des ersten Werkes dieser Art, der »rappresentazione«, d.h. der… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Oratorium — Oratorĭum (lat.), Kapelle für Privatandacht oder öffentlichen (bes. in Klöstern), aber nicht pfarrlichen Gottesdienst; dann ein musikal. Drama über biblische Stoffe, Heiligenlegenden oder auch weltliche Sagen im großen Stil mit Chören,… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Oratorium [2] — Oratorium, in der Musik ein religiöses musikalisches Drama, das ausschließlich zum musikalischen Vortrage mittelst Gesang und Instrumentalmusik bestimmt ist, wobei also die Handlung nicht zugleich scenisch dargestellt wird wie bei der Oper,… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Oratorium — Andachtsraum * * * Ora|to|ri|um 〈n.; s, ri|en〉 1. zum Beten bestimmter, mit Kruzifix u. Altar ausgestatteter Raum in Klöstern, Schlössern, Privathäusern 2. durch Fenster abgeschlossene Empore im Chor od. Langhaus einer Kirche (für Fürsten u. hohe …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”